Esdrae Liber Primus*

Caput 7: Versus 19

Vasa quoque.Verus Esdras vasa misericordiae quae sibi traduntur ab hominibus in conspectu Patris in supernam Jerusalem tradidit. De quibus dicitur:Quomodo poterit quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem?Marc. 3.Fortis enim erat rex Babylonis, id est diabolus: sed vinctus et ligatus a Domino, ea quae injuste possidebat vasa, id est delectorum corda amisit: neque auferenti et ad supernam civitatem cujus erant propria reducenti contradicere potuit.
(* Traductions européennes)